Liber Job*

Caput 19: Versus 3

En decies confunditis me.Ibid.Quia ab eis quinquies increpationes audierat, et quinquies respondit, decies se perhibet esse confusum. Quia in eo quod graviter increpatus est, et in eo quod verba doctrinae non audientibus dicit, confusionem pertulit, in suis increpationibus, quia in eis non proficit; in eorum increpationibus, quia dolet de pravitate quam audit.En deciesIbid.Ecclesia decalogum servat, cui iniqui toties confusionem faciunt, quoties in suis actibus divinis vocibus obsistunt.Et non erubescitis opprimentes me.Sunt nonnulli quos ad perpetrandam nequitiam oborta subito malitia invitat, sed tamen humana verecundia revocat.
(* Traductions européennes)